- COMA Soluta et libera
- COMA Soluta et liberapriscis temporibus quoddam velut insigne Virginitatis fuit, unde Virgines in priscis monumentis plerumque tales describuntur. Virg. de Venere, l. 1. Aen. v. 319.Namque humeris de more habilem suspenderat arcumVenatrix, dederatque comam diffundere ventis.Quo de more Comam ornandi, vide supra in voce Apochyma. Postmodum comas Virgines in vertice concumulatas, absque ulla διακρίσει, nodô substringebant, de quo ornatu, vide infra, in voce Spatalium, ut et hîc passim in vocibus, Botronatus, Corymbus etc. At Coma coacta et coronata argumentum habebatur instantis, aut iam praesentis, laetitiae coniugalis. Et quidem tum cogi et frenari coma dicebatur. Claudian. de Raptu, l. 2. v. 148.Nec. quae Parthenium canibus serutatur odorem,Aspernata toros; libertatemque comarumIniectâ tantum voluit frenare coronâ.i. e. virginitate cupiit transire ad vota coniugalia. Ibid. v. 140.Nunc sociat flores, seseque ignara coronat,Augurium fatale tori -----Unde apud Euripidem in Aul. Clytemnestra, alloquens Achillem, Tibi, inquit, adduxi Iphigeniam natam meam et quidem coronatam, in hoc ut nubat,----- ----- ----- ἀλλ᾿ ὅμωςΣοὶ καταςέψας ἐγώ νιν ἦγον, ὡς γαμου μένην.Ipsae quoque Virgines, cum ducebant choreas, corollis redimitas habuêre comas, velut haud multo post coronas nuptiales sumpturae, apud Homerum, Il. σ. v. 593.Ε῎νθα μέν ἠἱθεοι καὶ παρθένοι ἀλφεσίβοιαιΩ᾿ρχοῦντ᾿ ἀλλήλων ἐπὶ καρπῷ χεῖρας ἔκοντες.Ibi quidem adolescentes et virgines AlphesibaeaeTripudiabant, invicem in vola manus habentes.Et paulo post,Καὶ ῥ᾿ ἁὶ μὲν καλὰς ςεφάνας ἔχον -----Et hae quidem pulchras coronas habebant etc.Vide Car. Paschal. Coronar. l. 2. c. 15. et infra ubi de Nuptialibus coronis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.